monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 6, 60
Propter quod imago quae stat in medio trium superiorum praefigurat abstinentiam, quoniam ipsa in primo certamine est quasi civitas et firmamentum, atque ornamentum sibi adhaerentium virtutum, continens se a peccato in gravitate morum. Ita quod perserutatrix et recusatrix est cunctorum puerilium in malis, nullam petulantiam habens in se, et apparens quasi mater in medio earum virtutum quae Trinitatis gloriam in initio datae legis antiqui populi designant.